previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VI.

De religione ac pietate miranda Osualdi regis.


HUIUS igitur antistitis doctrina rex Osuald cum ea,
Power of Oswald.
cui praeerat, gente Anglorum institutus, non solum incognita progenitoribus suis regna caelorum sperare didicit; sed et regna terrarum plus quam ulli maiorum suorum, ab eodem uno Deo, qui fecit caelum et terram, consecutus est. Denique omnes nationes et prouincias Brittaniae, quae in IIII linguas, id est Brettonum, Pictorum, Scottorum, et Anglorum, diuisae sunt, in dicione accepit.

His piety and charity.
Quo regni culmine sublimatus, nihilominus, quod mirum dictu est, pauperibus et peregrinis semper humilis, benignus, et largus fuit. Denique fertur, quia tempore quodam, cum die sancto paschae cum praefato episcopo consedisset ad prandium, positusque esset in mensa coram eo discus argenteus regalibus epulis refertus, et iamiamque essent manus ad panem benedicendum missuri, intrasse subito ministrum ipsius, cui suscipiendorum inopum erat cura delegata, et indicasse regi, quia multitudo pauperum undecumque adueniens maxima per plateas sederet, postulans aliquid elimosynae a rege. Qui mox dapes sibimet adpositas deferri pauperibus, sed et discum confringi, atque eisdem minutatim diuidi praecepit. Quo uiso pontifex, qui adsidebat, delectatus tali facto pietatis, adprehendit dexteram eius, et ait: ‘Numquam inueterescat haec manus.’ Quod et ita iuxta uotum benedictionis eius prouenit. Nam cum interfecto illo in pugna, manus cum brachio a cetero essent corpore resectae, contigit, ut hactenus incorruptae perdurent. Denique in urbe regia, quae a regina quondam uocabulo Bebba cognominatur, loculo inclusae argenteo in ecclesia sancti Petri seruantur, ac digno a cunctis honore uenerantur.

Union of Deira and Bernicia.
Huius industria regis Derorum et Berniciorum prouinciae, quae eatenus ab inuicem discordabant, in unam sunt pacem, et uelut unum conpaginatae in populum. Erat autem nepos Aeduini regis ex sorore Acha, dignumque fuit, ut tantus praecessor talem haberet de sua consanguinitate et religionis heredem et regni.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: