previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


I.

Ut primi successores Æduini regis et fidem suae gentis prodiderint, et regnum porro Osuald christianissimus rex utrumque restaurauerit.


AT interfecto in pugna Æduino, suscepit pro
Succession of Osric in Deira,
illo regnum Deirorum, de qua prouincia ille generis prosapiam et primordia regni habuerat, filius patrui eius Aelfrici, uocabulo Osric, qui ad praedicationem Paulini fidei erat sacramentis inbutus. Porro regnum Berniciorum, nam in has duas prouincias gens Nordanhymbrorum antiquitus diuisa erat, suscepit filius Aedilfridi, qui de illa prouincia generis et regni originem duxerat, nomine Eanfrid. Siquidem tempore
and Eanfrid in Bernicia, A. D. 633.
toto, quo regnauit Æduini, filii praefati regis Aedilfridi, qui ante illum regnauerat, cum magna nobilium iuuentute apud Scottos siue Pictos exulabant, ibique ad doctrinam Scottorum cathecizati, et baptismatis sunt gratia recreati. Qui ut, mortuo rege inimico,
Their apostasy,
patriam sunt redire permissi, accepit primus eorum, quem diximus, Eanfrid regnum Berniciorum. Qui uterque rex, ut terreni regni infulas sortitus est, sacramenta regni caelestis, quibus initiatus erat, anathematizando prodidit, ac se priscis idolatriae sordibus polluendum perdendumque restituit.

Nec mora, utrumque rex Brettonum Ceadualla

and death, A. D. 634.
impia manu, sed iusta ultione peremit. Et primo quidem proxima aestate Osricum, dum se in oppido municipio temerarie obsedisset, erumpens subito cum suis omnibus inparatum cum toto exercitu deleuit. Dein cum anno integro prouincias Nordanhymbrorum, non ut rex uictor possideret, sed quasi tyrannus saeuiens disperderet, ac tragica caede dilaceraret, tandem Eanfridum inconsulte ad se cum XII lectis militibus postulandae pacis gratia uenientem, simili sorte damnauit. Infaustus ille annus, et omnibus bonis exosus usque hodie permanet, tam propter apostasiam regum Anglorum, qua se fidei sacramentis exuerant, quam propter uesanam Brettonici regis tyrannidem. Unde cunctis placuit regum tempora computantibus, ut, ablata de medio regum perfidorum memoria, idem
Victory of Oswald at Denisesburn.
annus sequentis regis, id est Osualdi, uiri Deo dilecti, regno adsignaretur; quo, post occisionem fratris Eanfridi, superueniente cum paruo exercitu, sed fide Christi munito, infandus Brettonum dux cum inmensis illis copiis, quibus nihil resistere posse iactabat, interemtus est in loco, qui lingua Anglorum Denisesburna, id est riuus Denisi, uocatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
634 AD (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: