previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VIII.

Ut Theodoro defuncto archiepiscopatus gradum Berctuald susceperit; et inter plurimos, quos ordinauit, etiam Tobiam uirum doctissimum Hrofensi ecclesiae fecerit antistitem.


Death of Theodore, Sept, 19, 690.
ANNO autem post hunc, quo Caedualla Romae defunctus est, proximo, id est DCXC incarnationis dominicae, Theodorus beatae memoriae archiepiscopus, senex et plenus dierum, id est annorum LXXXVIII,
Gen. xxxv. 29; 1 Par. xxiii. 1.
defunctus est; quem se numerum annorum fuisse habiturum ipse iamdudum somni reuelatione edoctus, suis praedicere solebat. Mansit autem in episcopatu annis XXII, sepultusque est in ecclesia sancti Petri, in qua omnium episcoporum Doruuernensium sunt corpora deposita; de quo una cum consortibus eiusdem sui gradus recte ac ueraciter dici potest, quia
Ecclus. xliv. 14.
corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum uiuet in generationes et generationes.’ Ut enim breuiter dicam, tantum profectus spiritalis tempore praesulatus illius Anglorum ecclesiae, quantum numquam antea potuere, ceperunt. Cuius personam, uitam, aetatem, et obitum, epitaphium quoque monumenti ipsius uersibus heroicis XXX et IIII palam ac lucide cunctis illo aduenientibus pandit; quorum primi sunt hi:

Hic sacer in tumba pausat cum corpore pracsul, Quem nunc Theodorum lingua Pelasga uocat.

Princeps pontificum, felix summusque sacerdos Limpida discipulis dogmata disseruit.
Ultimi autem hi:

Namque diem nonamdecimam September habebat, Cum carnis claustra spiritus egreditur.

Alma nouae scandens felix consortia uitae, Ciuibus angelicis iunctus in arce poli.
Successit autem Theodoro in episcopatum

Bertwald succeeds.
Berctuald, qui erat abbas in monasterio, quod iuxta ostium aquilonale fluminis Genladae positum, Racuulfe nuncupatur; uir et ipse scientia scripturarum inbutus, sed et ecclesiasticis simul ac monasterialibus disciplinis summe instructus, tametsi praedecessori suo minime conparandus; qui electus est quidem in episcopatum anno dominicae incarnationis DCXC secundo, die primo mensis Iulii, regnantibus in Cantia Uictredo et Suæbhardo; ordinatus autem anno sequente tertio die Kalendarum Iuliarum dominica a Goduine metropolitano episcopo Galliarum; et sedit in sede sua pridie Kalendarum Septembrium dominica; qui inter multos, quos ordinauit antistites, etiam Gebmundo Hrofensis ecclesiae praesule defuncto, Tobiam pro illo consecrauit, uirum Latina, Greca, et Saxonica lingua atque eruditione multipliciter instructum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: