previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXXIII.

Ut Augustinus ecclesiam Saluatoris instaurauerit, et monasterium beati Petri apostoli fecerit; et de primo eius abbate Petro.


Augustine builds Christ Church Canterbury on an ancient Christian site,
AT Augustinus, ubi in regia ciuitate sedem episcopalem, ut praediximus, accepit, recuperauit in ea, regio fultus adminiculo, ecclesiam, quam inibi antiquo Romanorum fidelium opere factam fuisse didicerat, et eam in nomine sancti Saluatoris Dei et Domini nostri Iesu Christi sacrauit, atque ibidem sibi habitationem statuit et cunctis successoribus suis. Fecit
and the monastery of SS. Peter and Paul.
autem et monasterium non longe ab ipsa ciuitate ad orientem, in quo, eius hortatu, Aedilberct ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli a fundamentis construxit, ac diuersis donis ditauit, in qua et ipsius Augustini, et omnium episcoporum Doruuernensium, simul et regum Cantiae poni corpora possent. Quam tamen ecclesiam non ipse Augustinus, sed successor eius Laurentius consecrauit.

Drowning of Abbot Peter.
Primus autem eiusdem monasterii abbas Petrus presbiter fuit, qui legatus Galliam missus demersus est in sinu maris, qui uocatur Amfleat, et ab incolis loci ignobili traditus sepulturae; sed omnipotens Deus ut, qualis meriti uir fuerit, demonstraret, omni nocte supra sepulchrum eius lux caelestis apparuit, donec animaduertentes uicini, qui uidebant, sanctum fuisse uirum, qui ibi esset sepultus, et inuestigantes, unde uel quis esset, abstulerunt corpus, et in Bononia ciuitate iuxta honorem tanto uiro congruum in ecclesia posuerunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: