IV.
Ut coniugem comitis infirmam aqua benedicta curauerit.ALIUD quoque non multum huic dissimile miraculum de praefato antistite narrauit idem abbas, dicens: ‘Uilla erat comitis cuiusdam, qui uocabatur Puch, non longe a monasterio nostro, id est duum ferme milium spatio separata; cuius coniux XL ferme diebus erat acerbissimo langore detenta, ita ut tribus septimanis non posset de cubiculo, in quo iacebat, foras efferri. Contigit autem eo tempore uirum Dei illo ad dedicandam ecclesiam ab eodem comite uocari. Cumque dedicata esset ecclesia, rogauit comes eum ad prandendum in domum suam ingredi. Rennuit episcopus dicens se ad monasterium, quod proxime erat, debere reuerti. At ille obnixius precibus instans, uouit etiam se elimosynas pauperibus daturum, dummodo ille dignaretur eo die domum suam ingrediens ieiunium soluere. Rogaui et ego una cum illo, promittens etiam me elimosynas in alimoniam inopum dare, dum ille domum comitis pransurus, ac benedictionem daturus intraret. Cumque hoc tarde ac difficulter inpetraremus, intrauimus ad reficiendum. Miserat autem episcopus mulieri, quae infirma iacebat, de aqua benedicta, quam in dedicationem ecclesiae consecrauerat, per unum de his, qui mecum uenerant, fratribus; praecipiens, ut gustandam illi daret, et, ubicumque maximum ei dolorem inesse didicisset, de ipsa eam aqua lauaret. Quod ut factum est, surrexit statim mulier sana, et non solum se infirmitate longa carere, sed et perditas dudum uires recepisse sentiens, obtulit poculum episcopo ac nobis; coeptumque ministerium nobis omnibus propinandi usque ad prandium
Matt. viii. 14-15; Mc. i. 30-31; Luc. iv. 38-39. |