VIII.
Ut in eodem monasterio puerulus moriens uirginem, quae se erat secutura, clamauerit; utque alia de corpore egressura, iam particulam futurae lucis aspexerit.Further miracles. |
Item quaedam ex eisdem ancellis Dei, cum praefato tacta morbo, atque ad extrema esset perducta, coepit subito circa mediam noctem clamare his, quae sibi ministrabant, petens, ut lucernam, quae inibi accensa erat, extinguerent. Quod cum frequenti uoce repeteret, nec tamen ei aliquis obtemperaret, ad extremum intulit: ‘Scio, quod me haec insana mente loqui arbitramini; sed iam nunc non ita esse cognoscite; nam uere dico uobis, quia domum hanc tanta luce inpletam esse perspicio, ut uestra illa lucerna mihi omnimodis esse uideatur obscura.’ Et cum ne adhuc quidem talia loquenti quisquam responderet, uel adsensum praeberet, iterum dixit: ‘Accendite ergo lucernam illam, quamdiu uultis; attamen scitote, quia non est mea; nam mea lux, incipiente aurora, mihi aduentura est.’ Coepitque narrare, quia apparuerit sibi quidam uir Dei, qui eodem anno fuerat defunctus, dicens, quod adueniente diluculo perennem esset exitura ad lucem. Cuius ueritas uisionis cita circa exortum diei puellae morte probata est.