V.
Ut item puerum comitis orando a morte reuocauerit.ALIO item tempore uocatus ad dedicandam ecclesiam comitis uocabulo Addi, cum postulatum conplesset ministerium, rogatus est ab eodem comite intrare ad unum de pueris eius, qui acerrima egritudine premebatur, ita ut, deficiente penitus omni membrorum officio, iamiamque moriturus esse uideretur; cui etiam loculus iam tunc erat praeparatus, in quo defunctus condi deberet. Addidit autem uir etiam lacrimas precibus, diligenter obsecrans, ut intraret oraturus pro illo, quia multum necessaria sibi esset uita ipsius; crederet uero, quia, si ille ei manum inponere, atque eum benedicere uoluisset, statim melius haberet. Intrauit ergo illo episcopus, et uidit eum mestis omnibus iam morti proximum, positumque loculum iuxta eum, in quo sepeliendus poni deberet; dixitque orationem, ac benedixit eum, et egrediens dixit solito consolantium sermone: ‘Bene conualescas, et cito.’ Cumque post haec sederent ad mensam, misit puer ad dominum suum, rogans sibi poculum uini mittere, quia sitiret. Gauisus ille multum, quia bibere posset, misit ei calicem uini benedictum ab episcopo; quem ut bibit, surrexit continuo, et ueterno infirmitatis discusso, induit se ipse uestimentis suis; et egressus inde intrauit, ac salutauit episcopum et conuiuas, dicens, quia ipse quoque delectaretur manducare et bibere cum eis. Iusserunt eum sedere secum ad epulas, multum gaudentes de sospitate illius. Residebat, uescebatur, bibebat, laetabatur, quasi unus e conuiuis agebat; et multis post haec annis uiuens, in eadem, quam acceperat, salute permansit. Hoc autem miraculum memoratus abbas non se praesente factum, sed ab his, qui praesentes fuere, sibi perhibet esse relatum.