previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIV.

Ut, defuncto Paulino, Ithamar pro eo Hrofensis ecclesiae praesulatum susceperit; et de humilitate mirabili regis Osuini, qui ab Osuiu crudeli caede peremtus est.


Succession of Oswy, A. D. 642; His difficulties.
TRANSLATO ergo ad caelestia regna Osualdo, suscepit regni terrestris sedem pro eo frater eius Osuiu, iuuenis XXX circiter annorum, et per annos XXVIII laboriosissime tenuit, inpugnatus uidelicet et ab ea, quae fratrem eius occiderat, pagana gente Merciorum, et a filio quoque suo Alchfrido, nec non et a fratruo, id est fratris sui, qui ante eum regnauit, filio Oidilualdo.

Death of Paulinus, Oct. 10, 644.
Cuius anno secundo, hoc est ab incarnatione dominica anno DCXLIIII, reuerentissimus pater Paulinus, quondam quidem Eburacensis, sed tunc Hrofensis episcopus ciuitatis, transiuit ad Dominum sexto Iduum Octobrium die; qui X et VIIII annos, menses duos, dies XXI episcopatum tenuit; sepultusque est in secretario beati apostoli Andreae, quod rex Aedilberct a fundamentis in eadem Hrofi ciuitate construxit. In cuius locum Honorius archiepiscopus ordinauit Ithamar, oriundum quidem de gente Cantuariorum, sed uita et eruditione antecessoribus suis aequandum.

Succession of Oswine in Deira, A. D. 644.
Habuit autem Osuiu primis regni sui temporibus consortem regiae dignitatis, uocabulo Osuini, de stirpe regis Aeduini, hoc est filium Osrici, de quo supra rettulimus, uirum eximiae pietatis et religionis; qui prouinciae Derorum septem annis in maxima omnium rerum affluentia, et ipse amabilis omnibus praefuit. Sed nec cum eo ille, qui ceteram Transhumbranae gentis partem ab Aquilone, id est Berniciorum prouinciam, regebat, habere pacem potuit; quin potius, ingrauescentibus causis dissensionum, miserrima hunc caede peremit. Siquidem congregato contra inuicem exercitu, cum uideret se Osuini cum illo, qui plures habebat auxiliarios, non posse bello confligere, ratus est utilius tunc demissa intentione bellandi, seruare se ad tempora meliora. Remisit ergo exercitum, quem congregauerat, ac singulos domum redire praecepit a loco, qui uocatur Uilfaræsdun, id est mons Uilfari, et est a uico Cataractone X ferme milibus passuum contra solstitialem occasum secretus; diuertitque ipse cum uno tantum milite sibi fidissimo, nomine Tondheri, celandus in domum comitis Hunualdi, quem etiam ipsum sibi amicissimum autumabat. Sed heu,
He is foully murdered, Aug. 20, 651.
pro dolor! longe aliter erat; nam ab eodem comite proditum eum Osuiu cum praefato ipsius milite per praefectum suum Ediluinum detestanda omnibus morte interfecit. Quod factum est die XIIIa Kalendarum Septembrium, anno regni eius nono, in loco, qui dicitur Ingetlingum; ubi postmodum, castigandi huius facinoris gratia, monasterium constructum est; in quo pro utriusque regis, et occisi uidelicet, et eius, qui occidere iussit, animae redemtione cotidie Domino preces offerri deberent.

Erat autem rex Osuini et aspectu uenustus, et

His beauty of person and character.
statura sublimis, et affatu iucundus, et moribus ciuilis, et manu omnibus, id est nobilibus simul atque ignobilibus, largus; unde contigit, ut ob regiam eius et animi, et uultus, et meritorum dignitatem ab omnibus diligeretur, et undique ad eius ministerium de cunctis prope prouinciis uiri etiam nobilissimi concurrerent. Cuius inter ceteras uirtutis et modestiae, et, ut ita dicam, specialis benedictionis glorias etiam maxima fuisse fertur humilitas, ut uno probare sat erit exemplo.

His wonderful humility.
Donauerat equum optimum antistiti Aidano, in quo ille, quamuis ambulare solitus, uel amnium fluenta transire, uel si alia quaelibet necessitas insisteret, uiam peragere posset. Cui cum paruo interiecto tempore pauper quidam occurreret elimosynam petens, desiliens ille praecepit equum, ita ut erat stratus regaliter, pauperi dari; erat enim multum misericors, et cultor pauperum, ac uelut pater miserorum. Hoc cum regi esset relatum, dicebat episcopo, cum forte ingressuri essent ad prandium: ‘Quid uoluisti, domine antistes, equum regium, quem te conueniebat proprium habere, pauperi dare? Numquid non habuimus equos uiliores plurimos, uel alias species, quae ad pauperum dona sufficerent, quamuis illum eis equum non dares, quem tibi specialiter possidendum elegi?’ Cui statim episcopus: ‘Quid loqueris,’ inquit, ‘rex? Numquid tibi carior est ille filius equae, quam ille filius Dei?’ Quibus dictis intrabant ad prandendum. Et episcopus quidem residebat in suo loco. Porro rex, uenerat enim de uenatu, coepit consistens ad focum calefieri
cf. Ioh. xviii. 18.
cum ministris; et repente inter calefaciendum recordans uerbum, quod dixerat illi antistes, discinxit se gladio suo, et dedit illum ministro, festinusque accedens ante pedes episcopi conruit, postulans, ut sibi placatus esset, ‘quia numquam,’ inquit, ‘deinceps aliquid loquar de hoc aut iudicabo, quid uel quantum de pecunia nostra filiis Dei tribuas.’ Quod uidens episcopus, multum pertimuit, ac statim exsurgens leuauit eum, promittens se multum illi esse placatum, dum modo ille residens ad epulas tristitiam deponeret. Dumque rex, iubente ac postulante episeopo, laetitiam reciperet, coepit e contra episcopus tristis usque ad lacrimarum profusionem effici. Quem dum presbyter suus lingua patria, quam rex et domestici eius non nouerant, quare lacrimaretur, interrogasset: ‘Scio,’ inquit, ‘quia non multo tempore uicturus est rex; numquam enim ante haec uidi humilem regem. Unde animaduerto illum citius ex hac uita rapiendum; non enim digna est haec gens talem habere rectorem.’ Nec multo post dira antistitis praesagia tristi regis funere, de quo supra diximus, impleta sunt.

Sed et ipse antistes Aidan non plus quam XIIo post

Death of Aidan, Aug. 31, 651.
occisionem regis, quem amabat, die, id est pridie Kalendas Septembres, de saeculo ablatus, perpetua laborum suorum a Domino praemia recepit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
651 AD (1)
644 AD (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: