[98]
hic, te praetore, praedonum naviculae pervagatae
sunt quo Atheniensium classis sola post hominum
memoriam trecentis navibus1 vi ac multitudine invasit;
quae in eo ipso portu loci ipsius portusque2 natura victa
atque superata est. hic primum opes illius civitatis comminutae
depressaeque sunt: in hoc portu Atheniensium
nobilitatis, imperi, gloriae naufragium factum existimatur.Eone pirata penetravit quo simul atque adisset non modo
a latere sed etiam a tergo magnam partem urbis relinqueret?
Insulam totam praetervectus est, quae est urbs
Syracusis suo nomine ac moenibus, quo in loco maiores,
ut ante dixi, Syracusanum habitare vetuerunt, quod, qui
illam partem urbis tenerent, in eorum potestatem3 portum
futurum intellegebant.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.