[26]
itinerum primum laborem, qui vel maximus est in re
militari, iudices, et in Sicilia maxime necessarius, accipite
quam facilem sibi iste et iucundum ratione consilioque
reddiderit. primum temporibus hibernis ad magnitudinem
frigorum et tempestatum1 vim ac fluminum praeclarum hoc
sibi remedium compararat2. Vrbem Syracusas elegerat,
cuius hic situs atque haec natura esse loci caelique dicitur
ut nullus umquam dies tam magna ac turbulenta tempestate
fuerit quin aliquo tempore eius diei solem homines viderint3.
hic ita vivebat iste bonus imperator hibernis mensibus ut
eum non facile non modo extra tectum, sed ne extra lectum
quidem quisquam viderit4; ita diei brevitas conviviis, noctis
longitudo stupris et flagitiis continebatur5.