[174]
quam ob rem te quoque,
Hortensi, si qui monendi locus ex hoc loco est, moneo
videas etiam atque etiam et consideres quid agas, quo
progrediare, quem hominem et qua ratione defendas.
neque de illo tibi quicquam praefinio quo minus ingenio
mecum atque omni dicendi facultate contendas; cetera si
qua putas te occultius extra iudicium quae ad iudicium
pertineant facere posse, si quid artificio consilio potentia
gratia, copiis istius moliri cogitas, magno opere1 censeo
desistas, et illa quae temptata iam et coepta sunt ab isto,
a me autem pervestigata et cognita, moneo ut exstinguas
et longius progredi ne sinas. Magno tuo periculo peccabitur
in hoc iudicio, maiore quam putas.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 magno opere Rpq: magnopere S
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.