[84]
at hoc solum Africani monumentum violasti. quid?
a Tyndaritanis non1 eiusdem Scipionis beneficio positum
simulacrum Mercuri pulcherrime factum sustulisti? at
quem ad modum, di immortales! quam audacter, quam
libidinose, quam impudenter! Audistis nuper dicere legatos
Tyndaritanos, homines honestissimos ac principes civitatis,
Mercurium, qui sacris anniversariis apud eos ac summa
religione coleretur, quem P. Africanus Carthagine capta
Tyndaritanis non solum suae victoriae sed etiam illorum
fidei societatisque monumentum atque indicium dedisset,
huius vi scelere imperioque esse sublatum. qui ut primum
in illud oppidum venit, statim, tamquam ita fieri non solum
oporteret sed etiam necesse esset, tamquam hoc senatus
mandasset populusque2 Romanus iussisset, ita continuo
signum ut demolirentur et Messanam deportarent imperavit.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.