[3]
Vnde igitur potius incipiam quam ab ea civitate quae
tibi una in amore atque in deliciis fuit, aut ex quo potius
numero quam ex ipsis laudatoribus tuis? facilius enim
perspicietur qualis apud eos fueris qui te oderunt, qui accusant,
qui persequuntur, cum apud tuos Mamertinos inveniare1
improbissima ratione esse praedatus.
C. Heius est Mamertinus—omnes hoc mihi qui Messanam accesserunt facile concedunt2—omnibus rebus illa in civitate ornatissimus. huius domus est vel optima Messanae, notissima quidem certe et nostris hominibus apertissima maximeque hospitalis. ea domus ante istius adventum ornata sic fuit ut urbi quoque esset ornamento; nam ipsa Messana, quae situ moenibus portuque ornata sit, ab his rebus quibus iste delectatur sane vacua atque nuda est.