[208]
placent vobis hominum
mores? placet ita geri magistratus ut geruntur? placet
socios sic tractari, quod restat, ut per haec tempora tractatos
videtis? cur haec a me opera1 consumitur? quid sedetis?
cur non in media oratione mea consurgitis atque disceditis?
vultis autem istorum audacias2 ac libidines aliqua ex parte
resecare? desinite dubitare utrum sit utilius propter
multos improbos uni parcere, an unius improbi supplicio
multorum improbitatem coercere.