[63]
fecerat hoc1 egregie primo
adventu Metellus, ut omnis istius iniurias, quas modo posset,
rescinderet et inritas faceret. quod2 Heraclium restitui
iusserat ac3 non restituebatur, quisquis erat eductus senator
Syracusanus ab Heraclio, duci iubebat; itaque permulti
ducti sunt. Epicrates quidem continuo est restitutus. Alia
iudicia Lilybaei, alia Agrigenti, alia Panhormi4 restituta
sunt. census qui isto praetore sunt habiti non servaturum
se Metellus ostenderat; decumas quas iste contra legem
Hieronicam vendiderat sese venditurum Hieronica lege
edixerat. omnia erant Metelli eius modi ut non tam suam
praeturam gerere quam istius praeturam retexere videretur.
simul atque ego in Siciliam veni, mutatus est.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.