[14]
vis illa summi
imperi tantum potuit apud perpaucos homines, non civitates,
ut aut levissimi quidam ex miserrimis desertissimisque
oppidis invenirentur qui iniussu populi ac senatus
proficiscerentur, aut ii1 qui contra istum legati decreti
erant2, et3 testimonium publicum mandataque acceperant,
vi ac metu retinerentur. quod ego in4 paucis tamen usu
venisse non moleste tuli5, quo reliquae tot et tantae et tam
graves civitates, tota denique Sicilia plus auctoritatis apud
vos haberet, cum videretis6 nulla vi retineri, nullo periculo
prohiberi potuisse7 quo minus experirentur ecquid apud vos
querimoniae valerent antiquissimorum fidelissimorumque
sociorum.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.