[125]
possum sescenta1 decreta proferre in quibus, ut ego non
dicam, pecuniam2 intercessisse ipsa decretorum novitas iniquitasque
declarat; verum ut ex uno de ceteris coniecturam
facere possitis, id quod priore actione didicistis3, audite.C.
Sulpicius Olympus fuit; is mortuus est C. Sacerdote praetore,
nescio an antequam Verres praeturam petere coeperit4;
fecit heredem M. Octavium Ligurem. Ligus hereditatem5
adiit; possedit Sacerdote praetore sine ulla controversia.
posteaquam Verres magistratum iniit, ex edicto istius, quod
edictum Sacerdos non6 habuerat, Sulpici patroni filia sextam
partem78. L. Gellius causam Liguris
defendebat; docebat edictum eius non oportere in eas
hereditates9 valere quae ante eum praetorem venissent10; si
hoc tum fuisset edictum, fortasse Ligurem hereditatem
aditurum non fuisse. aequa postulatio, summa hominum
auctoritas pretio superabatur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 sescenta V: lx p: sexaginta rell.
2 ego non dicam pecuniam V: ego pec. non dicam pr rell.
3 didicistis V: cognostis p rell. (Am. J. Ph. xxvi. 411)
4 coeperit πb rell., Prisc.: coepit V
5 (item i, §126) ligus pq: ligur rell.
6 non om. V: s. l. ut videtur p2, dein del.
7 (item i, §126) ligus pq: ligur rell. hereditatis ab Ligure petere coepit. Ligus non aderat. L. frater eius causam agebat; aderant amici, propinqui. dicebat iste, nisi cum muliere decideretur, in possessionem se ire iussurum
8 ire iussurum Vprb: ire missurum δ: se missurum coni. Zumpt (Zielinski l. c.)
9 ad eas heredes pb
10 venissent fuissent V contra codd. et Prisc.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.