8.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14]
Etenim si illud vere conectitur: “Si oriente Canicula natus es, in mari non moriere”, primumque quod est in
conexo: “Natus es oriente Canicula”, necessarium est
(omnia enim vera in praeteritis necessaria sunt, ut
Chrysippo placet dissentienti a magistro Cleanthe,
quia sunt inmutabilia nec in falsum e vero praeterita
possunt convertere); si igitur, quod primum in conexo
est, necessarium est, fit etiam, quod consequitur, necessarium. Quamquam hoc Chrysippo non videtur valere in
omnibus; sed tamen, si naturalis est causa, cur in mari
Fabius non moriatur, in mari Fabius mori non potest.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.