Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. Perseus ubi adesse1 Aetolos audivit,
omissa obsidione urbis,
quam oppugnabat,
depopulatus tantum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam redit.
[
2]
et Aetolos inde avocavit populatio
maritimae orae.
pleuratus,
Illyriorum rex,
cum
sexaginta lembis Corinthium sinum invectus adiunctis
Achaeorum quae Patris erant navibus maritima
Aetoliae vastabat.
2
[
3]
adversus quos mille Aetoli missi,
quacumque se classis circumegerat per litorum amfractus,
brevioribus semitis occurrebant.
[
4]
et Romani ad Ambraciam pluribus locis quatiendo arietibus
muros aliquantum urbis nudaverant,
nec tamen
penetrare in urbem poterant;
[
5]
nam et pari celeritate
novus pro diruto murus obiciebatur,
et armati ruinis
superstantes instar munimenti erant.
[
6]
itaque cum
[p. 22]
aperta vi parum procederet consuli res,
cuniculum3 occultum vineis ante contecto4 loco agere instituit;
5 et aliquamdiu,
cum6 dies noctesque in opere essent,
non solum sub terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere hostem.
[
7]
cumulus repente terrae eminens index operis oppidanis fuit,
pavidique ne iam subrutis muris facta in urbem via esset,
fossam intra murum e regione eius operis quod vineis contectum erat ducere instituunt.
[
8]
cuius ubi ad tantam altitudinem quantae esse solum infimum cuniculi
poterat pervenerunt,
silentio facto7 pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant.
[
9]
quem ubi acceperunt,
aperiunt rectam in cuniculum viam,
nec fuit magni operis;
momento enim ad inane8 suspenso fulturis9 ab hostibus muro pervenerunt.
[
10]
ibi commissis operibus,
cum e fossa in cuniculum pateret iter,
primo ipsis ferramentis,
quibus in opere usi erant,
deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra ediderunt pugnam;
segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum,
ubi vellent,
nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis.
[
11]
nova etiam haud magni operis adversus eos qui in cuniculo erant excogitata res.
dolium a fundo
[p. 24]
pertusum,
qua10 fistula modica inseri posset,
et11 ferream fistulam operculumque dolii12 ferreum,
et ipsum pluribus locis perforatum,
fecerunt.
hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum verso posuerunt.
[
12]
per operculi foramina praelongae hastae,
quas sarisas vocant,
ad summovendos hostes eminebant.
scintillam levem ignis inditam plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito flando accenderunt.
[
13]
inde non solum magna vis fumi sed acrior etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset,
vix durare quisquam intus poterat.