Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. dum in Asia bellum geritur,
ne in
Aetolia1 quidem res quietae fuerant,
principio a gente Athamanum orto.
[
2]
Athamania ea tempestate pulso Amynandro sub praefectis2 Philippi regio tenebatur praesidio,
qui superbo atque immodico imperio desiderium Amynandri fecerant.
[
3]
exulanti tum3 Amynandro in Aetolia litteris suorum,
indicantium statum Athamaniae,
spes recuperandi regni facta est.
[
4]
remissique ab eo nuntiant principibus Argitheam—
id enim caput Athamaniae erat—
si popularium animos satis
perspectos haberet,
impetrato ab Aetolis auxilio in
Athamaniam se venturum.
non diffidere sibi facile
conventurum4 cum delectis,
quod consilium est5 gentis,
et Nicandro praetore.
[
5]
quos ubi ad omnia [p. 4] paratos esse vidit,
certiores suos subinde6 facit quo7 die cum exercitu Athamaniam ingressurus esset.
[
6]
quattuor primo fuerunt coniurati adversus Macedonum praesidium.
hi senos sibi adiutores ad rem gerendam assumpserunt;
8 dein paucitate parum freti,
quae9 celandae rei quam agendae aptior erat,
parem priori numerum adiecerunt.
[
7]
ita duo et quinquaginta facti quadrifariam se diviserunt;
pars una Heracleam,
altera Tetraphyliam petit,
ubi custodia regiae pecuniae esse solita10 erat,
tertia Theudoriam,
quarta Argitheam.
[
8]
ita inter omnes convenit ut primo quieti,
11 velut ad privatam rem agendam venissent,
in foro obversarentur;
die certa multitudinem omnem12 convocarent ad praesidia Macedonum arcibus expellenda.
[
9]
ubi ea dies advenit,
et Amynander cum mille Aetolis in finibus erat,
ex composito quattuor simul locis praesidia Macedonum expulsa,
litteraeque in alias urbes passim dimissae ut vindicarent sese ab impotenti dominatione Philippi et restituerent in patrium ac legitimum regnum.
[
10]
undique Macedones expelluntur.
Theium13 oppidum litteris a Xenone praefecto praesidii interceptis14 et arce ab regiis occupata paucos dies obsidentibus restitit;
[
11]
deinde id quoque traditum [p. 6] Amynandro est,
et omnis Athamania in potestate15 erat praeter Athenaeum castellum,
finibus Macedoniae subiectum.