Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35. a concilio,
ubi ad consulem inter Achaeos
Lacedaemoniosque disceptatum est,
M.
Fulvius,
quia iam in exitu annus erat,
comitiorum causa
profectus Romam creavit consules M.
Valerium
Messalam et C.
Livium Salinatorem,
cum1 M.
Aemilium Lepidum inimicum eo quoque anno petentem deiecisset.
2
[
2]
praetores inde creati Q.
Marcius Philippus M.
Claudius Marcellus C.
Stertinius C.
Atinius P.
Claudius Pulcher L.
Manlius Acidinus.
[
3]
comitiis perfectis consulem M.
Fulvium in provinciam
et ad exercitum redire placuit,
eique et collegae Cn.
Manlio imperium in annum prorogatum est.
[
4]
eo
anno in aede Herculis signum3 dei ipsius ex decemvirorum responso,
et seiuges in Capitolio aurati a P.
4 Cornelio positi;
consulem dedisse inscriptum est.
[
5]
et duodecim clipea aurata ab aedilibus curulibus P.
Claudio Pulchro et Ser.
sulpicio Galba sunt posita ex pecunia qua frumentarios ob annonam compressam damnarunt;
[
6]
et aedilis plebi Q.
Fulvius Flaccus duo
[p. 116]
signa aurata uno reo damnato—
nam separatim5 accusaverant6 —
posuit;
collega eius A.
Caecilius neminem condemnavit.
ludi Romani ter,
plebei quinquiens toti instaurati.
[7]
M. Valerius Messala inde et C. Livius Salinator7 consulatum idibus Martiis cum inissent, de re
publica deque provinciis et exercitibus senatum
consuluerunt.
[8]
de Aetolia et Asia nihil mutatum
est; consulibus alteri Pisae cum Liguribus, alteri
Gallia provincia decreta est.
[9]
comparare inter se aut
sortiri iussi et novos exercitus, binas legiones,
scribere et ut sociis8 Latini nominis quina dena milia peditum imperarent et mille et ducentos equites. messalae Ligures, Salinatori obtigit Gallia.
[10]
praetores inde sortiti sunt: M. Claudio urbana, P.
Claudio peregrina iurisdictio evenit; Q. Marcius
Siciliam, C. Stertinius Sardiniam, L. Manlius Hispaniam citeriorem, C. Atinius ulteriorem est sortitus.