[5] ab Cn. Manlio consule bello in Asia cum Gallis perfecto, alter consul M. Fulvius perdomitis Aetolis cum traiecisset in Cephallaniam, circa civitates insulae misit percontatum utrum se dedere Romanis an belli fortunam experiri mallent. [6] metus ad omnes valuit, ne deditionem recusarent. obsides inde [p. 96] imperatos pro viribus inopes populi. . . .5 vicenos6 autem Cranii7 et Palenses et Samaei dederunt.8 insperata pax Cephallaniae adfulserat, [7?] cum repente una civitas, incertum quam ob causam, Samaei desciverunt. [8] quia opportune loco urbs posita esset, timuisse se aiebant ne demigrare cogerentur ab Romanis. ceterum ipsine sibi eum finxerint metum et timore vano quietum excitaverint9 malum, an iactata10 sermonibus res apud Romanos perlata ad eos sit, [9?] nihil comperti est, nisi quod datis iam obsidibus repente portas clauserunt et ne suorum quidem precibus—miserat enim sub muros consul ad temptandam misericordiam parentium populariumque—desistere ab incepto voluerunt.11 [10] oppugnari deinde, postquam nihil pacati respondebatur, coepta urbs est. apparatum omnem tormentorum machinarumque travectum ab Ambraciae oppugnatione habebat, [11?] et opera quae facienda erant impigre milites perfecerunt. duobus igitur locis admoti arietes quatiebant muros.