Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. tribus locis,
sicut ante dictum est,
ad Pyrrheum
opera Romana erant,
quae omnia simul,
sed nec
apparatu nec vi simili,
[
2?]
Aetoli aggressi sunt:
alii
cum ardentibus facibus,
alii stuppam picemque et
malleolos ferentes,
tota collucente flammis acie,
advenere.
[
3]
multos primo impetu custodes oppresserunt;
dein,
postquam clamor tumultusque in castra
est perlatus datumque a consule signum,
arma
capiunt et omnibus portis ad opem ferendam effunduntur.
[
4]
ferro ignique gesta res;
ab duobus irrito
incepto,
cum temptassent magis quam inissent certamen,
Aetoli abscesserunt;
atrox pugna1 in unum inclinaverat locum.
[
5]
ibi diversis partibus duo duces
Eupolemus et Nicodamus pugnantes hortabantur
et prope certa fovebant spe iam Nicandrum ex composito adfore et terga hostium invasurum.
[
6]
haec res
aliquamdiu animos pugnantium sustinuit;
ceterum,
postquam nullum ex composite signum a suis accipiebant et crescere numerum hostium cernebant,
destituti2 segnius instare;
[
7]
postremo re omissa iam vix tuto receptu fugientes in urbem compelluntur,
[p. 20]
parte operum incensa et pluribus aliquanto,
quam ab3 ipsis4 ceciderant,
interfectis.
quodsi ex composito acta res fuisset,
haud dubium erat expugnari una utique parte opera cum magna caede hostium potuisse.
[
8]
Ambracienses quique intus erant Aetoli non ab eius solum noctis incepto recessere,
sed
in reliquum quoque tempus velut proditi ab suis
segniores ad pericula erant.
[
9]
iam nemo eruptionibus,
ut ante,
in stationes hostium,
sed dispositi per muros
et turres ex tuto pugnabant.