Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46. “
nolite nomen tantum existimare mixtum1 esse Gallograecorum;
multo ante et corpora et animi mixti ac vitiati sunt.
[
2]
an si illi Galli essent,
cum2 quibus miliens vario eventu in Italia pugnatum est,
quantum in imperatore nostro fuit,
nuntius illinc3 redisset?
4
[
3]
bis cum iis pugnatum est,
bis loco iniquo subiit,
in valle inferiore pedibus paene hostium aciem subiecit.
ut non tela ex superiore loco mitterent,
sed corpora sua nuda inicerent,
obruere nos5 potuerunt.
[
4]
quid igitur incidit?
6 Magna fortuna populi Romani est,
magnum et terribile nomen.
recenti ruina Hannibalis [p. 158] Philippi Antiochi prope attoniti7 erant.
tantae8 corporum moles fundis sagittisque in fugam consternatae sunt;
gladius in acie cruentatus non est Gallico bello;
[
5]
velut avium examina ad crepitum primum missilium avolavere.
[
6]
at hercule iidem nos—
monente fortuna quid,
si hostem habuissemus,
casurum fuisset—
cum redeuntes in latrunculos Thraecas incidissemus,
caesi,
fugati,
exuti impedimentis sumus.
[
7]
Q.
Minucius Thermus,
in quo haud paulo plus damni factum est quam si Cn.
Manlius,
cuius temeritate ea clades inciderat,
perisset,
cum
multis viris fortibus cecidit;
[
8]
exercitus spolia regis
Antiochi referens trifariam dissipatus,
alibi primum,
alibi postremum agmen,
alibi impedimenta,
inter
vepres in latebris ferarum noctem unam delituit.
pro his triumphus petitur?
[
9]
si nihil in Thraecia cladis
ignominiaeque foret acceptum,
de quibus hostibus
triumphum peteres?
de iis,
ut opinor,
quos tibi
hostes senatus aut populus Romanus dedisset.
[
10]
sic
huic L.
Scipioni,
sic illi M'.
Acilio de rege Antiocho,
sic paulo ante T.
Quinctio de rege Philippo,
sic P.
Africano de Hannibale et Poenis et Syphace triumphus
datus.
[
11]
et minima illa,
cum iam senatus censuisset
bellum,
9 quaesita tamen sunt,
quibus nuntiandum esset:
ipsis utique regibus nuntiaretur,
an satis esset ad praesidium aliquod nuntiari?
vultis ergo [p. 160] haec omnia pollui et confundi,
tolli fetialia iura,
10 nullos esse fetiales?
[
12]
fiat,
pace deum dixerim,
iactura religionis;
oblivio deorum capiat pectora vestra;
num senatum quoque de bello consuli non placet?
[
13]
non ad populum ferri velint iubeantne cum Gallis bellum geri?
[
14]
modo certe consules Graeciam atque Asiam volebant;
tamen perseverantibus vobis Ligures provinciam decernere dicto audientes fuerunt.
[
15]
merito ergo a vobis prospere bello gesto triumphum petent,
quibus auctoribus gesserunt.”