Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
52. hic speciosus ultimus dies P.
Scipioni illuxit.
post quem cum invidiam et certamina cum tribunis
prospiceret,
die longiore prodicta1 in Literninum concessit certo consilio ne ad causam dicendam adesset.
[
2]
maior animus et natura erat ac maiori fortunae
adsuetus quam ut reus esse sciret et summittere se
in humilitatem causam dicentium.
[
3]
ubi dies venit
citarique absens est coeptus,
L.
Scipio morbum
causae esse cur abesset excusabat.
[
4]
quam excusationem cum tribuni qui diem dixerant non acciperent,
et ab eadem superbia non venire ad causam dicendam
arguerent qua iudicium et tribunos plebis et contionem reliquisset et,
[
5?]
quibus ius sententiae de se
dicendae et libertatem ademisset,
his comitatus,
velut
captos trahens,
triumphum de populo Romano egisset
secessionemque eo die in Capitolium a tribunis
plebis fecisset: “
habetis ergo temeritatis illius
mercedem;
[
6]
quo duce et auctore nos reliquistis,
ab
[p. 182]
eo ipsi relicti estis,
[
7?]
et tantum animorum in dies nobis2 decrescit ut,
ad quem ante annos septemdecim3 exercitum et classem habentem tribunos plebis aedilemque mittere in Siciliam ausi sumus,
qui
prenderent eum et Romam reducerent,
ad eum
privatum ex villa sua extrahendum ad causam dicendam mittere non audeamus”;
4
[
8]
tribuni plebis appellati ab L.
Scipione ita decreverunt:
si5 morbi causa excusaretur,
sibi placere accipi eam causam diemque a collegis prodici.
6
[
9]
tribunus plebis eo tempore Ti.
Sempronius Gracchus erat,
cui inimicitiae cum P.
Scipione intercedebant.
is,
cum vetuisset nomen suum decreto collegarum adscribi,
tristioremque omnes sententiam expectarent,
ita decrevit:
[
10]
cum L.
Scipio excusasset morbum esse causae fratri,
satis id sibi videri;
se P.
Scipionem priusquam Romam redisset accusari non passurum;
tum quoque,
si se appellet,
auxilio ei futurum ne
causam dicat:
[
11]
ad id fastigium rebus gestis,
honoribus
populi Romani P.
Scipionem deorum hominumque
consensu pervenisse,
ut sub Rostris reum stare et
[p. 184]
praebere aures adolescentium conviciis populo7 Romano magis deforme quam ipsi sit.