Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. tertio inde die ad Casum amnem perventum;
inde profecti Erizam urbem primo impetu ceperunt.
[
2]
ad Thabusion castellum imminens flumini
Indo ventum est,
cui fecerat nomen Indus ab elephanto delectus.
[
3]
haud procul a Cibyra aberant,
nec
legatio ulla a Moagete,
tyranno civitatis eius,
homine ad omnia infido atque importuno,
veniebat.
[
4]
ad temptandum eius animum C.
Helvium1 cum quattuor milibus peditum et quingentis2 equitibus consul praemittit.
huic agmini iam fines ingredienti legati occurrerunt nuntiantes paratum esse tyrannum3 imperata facere;
[
5]
orabant ut pacatus fines iniret cohiberetque a populatione agri militem,
et in corona aurea quindecim talenta adferebant.
[
6]
Helvius integros4 a populatione agros servaturum pollicitus ire ad consulem legatos iussit.
[
7]
quibus eadem referentibus consul “
neque Romani”
inquit “
bonae voluntatis ullum signum erga nos tyranni habemus,
et ipsum talem esse inter omnes constat ut de poena
eius magis quam de amicitia nobis5 cogitandum sit.”
[
8]
perturbati hac voce legati nihil aliud6 petere quam ut coronam acciperet veniendique ad eum tyranno potestatem et copiam loquendi ac purgandi se faceret.
[
9]
permissu consulis postero die in castra [p. 46]
tyrannus venit,
vestitus comitatusque vix ad privati7 modice locupletis habitum,
et oratio fuit summissa et infracta,
extenuantis opes suas urbiumque suae dicionis egestatem querentis.
[
10]
erant autem sub eo8 praeter Cibyram Sylleum et ad Limnen quae appellatur.
ex his,
ut se suosque spoliaret,
quinque et viginti talenta se confecturum,
prope ut diffidens pollicebatur.
[
11]
“
enimvero”
inquit consul “
ferri iam ludificatio ista non potest.
parum est non erubuisse absentem,
cum per legatos frustrareris nos;
praesens quoque in eadem perstas impudentia.
[
12]
quinque et viginti talenta tyrannidem tuam exhaurient?
quingenta ergo talenta nisi triduo numeras,
populationem in agris,
obsidionem in urbe expecta.”
[
13]
hac denuntiatione conterritus perstare9 tamen in pertinaci simulatione inopiae.
[
14]
et paulatim illiberali adiectione nunc per cavillationem,
nunc precibus et simulatis lacrimis ad centum talenta est perductus.
adiecta decem milia medimnum frumenti.
haec omnia intra sex dies exacta.