Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
60. adversus ea Terentius praetor rogationem Petilliam et senatus consultum et iudicium de L. Scipione factum recitavit:
[2]
se, ni referatur pecunia in publicum, quae iudicata sit, nihil habere quod faciat, nisi ut prendi damnatum et in vincula duci iubeat.
[3]
[p. 388] tribuni cum in consilium secessissent, paulo 1post C. Fannius ex sua collegarumque aliorum, praeter Gracchum, sententia pronuntiavit praetori non intercedere tribunos, quo minus sua potestate utatur.
[4]
Ti. Gracchus ita decrevit, quo minus ex bonis L. Scipionis quod iudicatum sit redigatur, se non intercedere praetori;
[5]
L. Scipionem, qui regem opulentissimum orbis terrarum devicerit, imperium populi Romani propagaverit in ultimos terrarum fines,
[6]
regem Eumenem, Rhodios, alias tot Asiae urbes devinxerit populi Romani beneficiis, plurimos duces hostium in triumpho ductos carcere incluserit, non passurum inter hostes populi Romani [L. Scipionem] in carcere et in vinculis esse, mittique eum se iubere.
[7]
tanto adsensu auditum est decretum, adeo dimissum Scipionem laeti homines viderunt, ut vix in eadem civitate videretur factum iudicium.
[8]
[p. 389] in bona deinde 2L. Scipionis possessum publice quaestores praetor misit. neque in iis non modo vestigium ullum comparuit pecuniae regiae, sed nequaquam tantum redactum est, quantae summae damnatus fuerat.
[9]
collata ea pecunia a cognatis amicisque et clientibus est L. Scipioni, ut, si acciperet eam, locupletior aliquanto esset, quam ante calamitatem fuerat.
[10]
nihil accepit; quae necessaria ad cultum erant, redempta ei a proximis cognatis sunt; verteratque Scipionum invidia in praetorem et consilium eius et accusatores.
[p. 390]
[p. 391]
[p. 392]
[p. 394]
[p. 395]
[p. 396]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.