[7] supplicatio inde ex decemvirorum decreto pro valetudine populi per triduum fuit, quia gravis pestilentia urbem atque agros vastabat. [8] Latinae inde fuerunt. quibus religionibus liberati consules et dilectu perfecto — novis enim uterque maluit uti militibus — in provinciam profecti sunt, veteresque omnes dimiserunt.
[9] post consulum profectionem Cn. Manlius proconsul Romam venit; cui cum ab Ser. Sulpicio praetore senatus ad aedem Bellonae datus esset, [10] et ipse commemoratis rebus ab se gestis postulasset, ut ob eas diis immortalibus honos haberetur sibique triumphanti urbem invehi liceret, [11] contradixerunt pars maior decem legatorum, qui cum eo fuerant et ante alios L. Furius Purpurio et L. Aemilius Paulus.