Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
58. Hostilius et Furius damnati praedes eodem die quaestoribus urbanis dederunt;
[2]
Scipio, cum contenderet omnem quam accepisset pecuniam in aerario esse, nec se quicquam publici habere, in vincula duci est coeptus.
[3]
P. Scipio Nasica tribunos appellavit orationemque habuit plenam veris decoribus non communiter modo Corneliae gentis, sed proprie familiae suae.
[4]
parentes suos et P. Africani ac L. Scipionis, qui in carcerem duceretur, fuisse Cn. et P. Scipiones, clarissimos viros.
[5]
eos, cum per aliquot annos in terra Hispania adversus multos Poenorum Hispanorumque et duces et exercitus nominis Romani famam auxissent non bello solum,
[6]
sed quod Romanae temperantiae fideique specimen illis gentibus dedissent, ad extremum ambo pro republica mortem occubuisse.
[7]
cum illorum gloriam tueri posteris satis esset, P. Africanum tantum paternas superiecisse laudes, ut fidem fecerit non sanguine humano sed stirpe divina satum se esse.
[8]
[p. 385] L. Scipionem, de quo agatur, ut, quae in Hispania, quae in Africa, cum legatus fratris esset, gessisset, praetereantur, consulem et ab senatu dignum visum, cui extra 1sortem Asia provincia et bellum cum Antiocho rege decerneretur, et a fratre, cui post duos consulatus censuramque et triumphum legatus in Asiam iret.
[9]
ibi ne magnitudo et splendor legati laudibus consulis officeret, forte ita incidisse, ut, quo die ad Magnesiam signis collatis L. Scipio Antiochum devicisset, aeger P. Scipio Elaeae dierum aliquot via abesset.
[10]
non fuisse minorem eum exercitum quam Hannibalis, cum quo in Africa esset pugnatum; Hannibalem eundem fuisse inter multos alios regios duces, qui imperator Punici belli fuerit. et bellum quidem ita gestum esse, ut ne fortunam quidem quisquam criminari possit:
[11]
in pace crimen quaeri; eam dici venisse. hic decem legatos simul argui. quorum ex consilio data pax esset:
[12]
quamquam exstitisse ex decem legatis. qui Cn. Manlium accusarent; tamen non modo ad criminis fidem. sed ne ad moram quidem triumphi eam accusationem valuisse.
1 a. Ch. 187.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.