previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. hoc metu iniecto Lacedaemoniis imperatum primum, uti muros diruerent; deinde ut omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos militassent, terra Laconica excederent; [2] [p. 327] tum uti quae servitia tyranni liberassentea magna multitudo eratante diem certam abirent; qui ibi mansissent, eos prendendi abducendi vendendi Achaeis ius esset; 1 Lycurgi leges moresque abrogarent, Achaeorum adsuescerent legibus institutisque: [3] ita unius eos corporis fore et de omnibus rebus facilius consensuros. [4] nihil oboedientius fecerunt, quam ut muros diruerent, nec aegrius passi sunt quam exules reduci. [5] decretum Tegeae in concilio communi Achaeorum de restituendis iis factum est; [6] et mentione illata externos auxiliares dimissos ac Lacedaemoniis adscriptosita enim vocabant qui ab tyrannis liberati eranturbe excessisse, in agros dilapsos, priusquam dimitteretur exercitus, ire praetorem cum expeditis et comprehendere id genus hominum et vendere iure praedae placuit. [7] multi comprehensi venierunt. porticus ex ea pecunia Megalopoli permissu Achaeorum refecta est, quam Lacedaemonii diruerant. [8] [p. 328] et ager Belbinates, quem iniuria tyranni Lacedaemoniorum 2 possederant, restitutus eidem civitati ex decreto vetere Achaeorum, quod factum erat Philippo Amyntae filio regnante. [9] per haec velut enervata civitas Lacedaemoniorum diu Achaeis obnoxia fuit; nulla tamen res tanto erat damno quam disciplina Lycurgi, cui per octingentos annos adsuerant, sublata.

1 a. Ch. 189.

2 a. u. 565.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.16
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lacedaemonii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lycurgi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Megalopolis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philopoemen
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porticus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sparta.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tegea.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Achaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Belbinates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Exsules
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BELEMI´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LACO´NIA
    • Smith's Bio, Lycortas
    • Smith's Bio, PHILOPOEMEN
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: