[3] Aetoli ex Athamania in Amphilochos profecti sunt et maioris partis voluntate in ius dicionemque totam redegerunt gentem. [4] Amphilochia recepta — nam fuerat quondam Aetolorum — eadem spe in Aperantiam transcenderunt; ea quoque magna ex parte sine certamine in deditionem venit. Dolopes numquam Aetolorum fuerant, Philippi erant. [5] hi primo ad arma concurrerunt; ceterum postquam Amphilochos cum Aetolis esse fugamque ex Athamania Philippi et caedem praesidii eius accepere, et ipsi a Philippo ad Aetolos deficiunt. [6] quibus circumiectis gentibus iam undique se a Macedonibus tutos credentibus esse Aetolis fama adfertur Antiochum in Asia victum ab Romanis; nec ita multo post legati ab Roma rediere sine spe pacis Fulviumque consulem nuntiantes cum exercitu iam traiecisse. [7] [p. 271] his territi, prius ab Rhodo et Athenis legationibus excitis, ut per auctoritatem earum civitatium suae preces nuper repudiatae faciliorem aditum ad senatum haberent, principes gentis ad temptandam 2 spem ultimam Romam miserunt, [8] nihil, ne bellum haberent, priusquam paene in conspectu hostis erat, praemeditati.
[9] iam M. Fulvius Apolloniam exercitu traiecto cum Epirotarum principibus consultabat, unde bellum inciperet. Epirotis Ambraciam placebat adgredi, quae tum contribuerat se Aetolis: [10] sive ad tuendam eam venirent Aetoli, apertos circa campos ad dimicandum esse; sive detractarent certamen, oppugnationem fore haud difficilem: [11] nam et copiam in propinquo materiae ad aggeres excitandos et cetera opera esse, et Arethontem, navigabilem amnem, opportunum ad comportanda, quae usui sint, praeter ipsa moenia fluere, et aestatem aptam rei gerendae adesse. his persuaserunt, ut per Epirum duceret.