[6] in hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam Aetoli a populatione Acarnaniae Stratum redierant. inde Nicander praetor spem nactus solvendae incepto forti obsidionis, Nicodamum quendam cum Aetolis quingentis Ambraciam intromittit. [7] noctem certam tempusque etiam noctis constituit, quo et illi ab urbe opera hostium, quae adversus Pyrrheum erant, adgrederentur, et ipse ad castra Romana terrorem faceret, posse ratus ancipiti tumultu et nocte augente pavorem memorabilem rem geri. [8] et Nicodamus intempesta nocte, cum alias custodias fefellisset, per alias impetu constanti perrupisset, superato brachio in urbem penetrat, animique aliquantum ad omnia audenda et spei obsessis adiecit et, simul constituta nox venit, ex composito repente opera est adgressus. [9] id inceptum conatu quam effectu gravius fuit, quia nulla ab exteriore parte vis admota est, [10] [p. 274] seu metu deterrito 2 praetore Aetolorum, seu quia potius visum est Amphilochis nuper receptis ferre opem, quos Perseus, Philippi filius, missus ad Dolopiam Amphilochosque recipiendos, summa vi oppugnabat.