previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

48. quo longius Antiochus emotus esset, hoc impotentius in Asia Galli dominarentur, et, quidquid est terrarum citra Tauri iuga, Gallorum imperio, non vestro adiecissetis. [2] at enim sunt quidem ista, verum etiam Delphos quondam, commune humani generis oraculum, umbilicum orbis terrarum, Galli spoliaverunt, nec ideo populus Romanus his bellum indixit aut intulit. [3] equidem aliquid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in iure ac dicione vestra Graecia atque Asia erat, ad curandum animadvertendumque, [4] [p. 360] quid in his terris fieret, et hoc, quo finem imperii Romani Taurum montem statuistis, quo libertatem, immunitatem civitatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro multatis, aliis vectigal imponitis, regna augetis minuitis donatis adimitis, curae vestrae censetis esse, ut pacem terra 1 marique habeant. [5] an, nisi praesidia deduxisset Antiochus, quae quieta in suis arcibus erant, non putaretis liberatam Asiam; si Gallorum exercitus effusi vagarentur, rata dona vestra, quae dedistis, regi Eumeni, rata libertas civitatibus esset? [6] sed quid ego haec ita argumentor, tamquam non acceperim, sed fecerim hostes Gallos? [7] te, L. Scipio, appello, cuius ego mihi, succedens in vicem imperii tui, virtutem felicitatemque pariter non frustra ab diis immortalibus precatus sum, te, P. Scipio, qui legati ius, collegae maiestatem et apud fratrem consulem et apud exercitum habuisti, sciatisne in exercitu Antiochi Gallorum legiones fuisse, [8] videritis in acie eos, in cornu utroqueid enim roboris esse videbaturlocatos, pugnaveritis ut cum hostibus iustis, cecideritis, spolia eorum retuleritis. [9] atqui cum Antiocho, non cum Gallis bellum et senatus decreverat et populus iusserat. sed simul, ut opinor, cum his decreverant iusserantque, qui intra praesidia eius fuissent; [10] [p. 361] ex quibus praeter Antiochum, cum quo pacem pepigerat Scipio, et cum quo nominatim foedus ut fieret mandaveratis, omnes hostes erant, qui pro Antiocho arma adversus nos tulerunt. 2 in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli quidam et tyranni, [11] ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos, si possent mitigari a feritate insita, [12] temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum vi atque armis coercendos ratus sum.”

[13] “nunc, quoniam suscepti belli purgatum est crimen, gesti reddenda est ratio. in quo confiderem equidem causae meae, etiam si non apud Romanum sed apud Carthaginiensem senatum agerem, ubi in crucem tolli imperatores dicuntur, si prospero eventu, pravo consilio rem gesserunt; [14] [p. 362] sed ego in ea civitate, quae ideo omnibus rebus incipiendis gerendisque deos adhibet, quia nullius calumniae subicit ea, quae dii comprobaverunt, et in sollemnibus verbis habet, cum supplicationem aut triumphum 3 decernit, “ [15] quod bene ac feliciter rem publicam administrarit”, si nollem, si grave ac superbum existimarem virtute gloriari, pro felicitate mea exercitusque mei, quod tantam nationem sine ulla militum iactura devicimus, [16] postularem, ut diis immortalibus honos haberetur et ipse triumphans in Capitolium ascenderem, unde votis rite nuncupatis profectus sum, negaretis hoc mihi cum diis immortalibus?

1 a. u. 567.

2 a. Ch. 187.

3 a. u. 567.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (18 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
  • Cross-references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Auspicato
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carthaginienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Delphi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Imperator
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: