previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. Coriolanum quondam damnatio iniusta, miserum et indignum exilium, ut iret ad oppugnandam patriam, impulit; revocavit tamen a publico parricidio privata pietas: [2] vos qui dolor, quae ira incitavit? stipendiumne diebus paucis imperatore aegro serius numeratur satis digna causa fuit, cur patriae indiceretis bellum, cur ad Ilergetes descisceretis a populo Romano, cur nihil divinarum humanarumve rerum inviolatum vobis esset? [3] insanistis profecto, milites, nec maior in corpus meum vis morbi quam in vestras mentes invasit. [4] horret animus referre quid crediderint homines, quid speraverint, quid optaverint: auferat omnia inrita oblivio, si potest; si non, utcumque silentium tegat. [5] non negaverim tristem atrocemque vobis visam orationem meam: quanto creditis facta vestra atrociora [p. 459] esse quam dicta mea? et me ea, quae fecistis, pati aequum censetis; vos ne dici quidem omnia aequo animo fertis? [6] sed ne ea quidem ipsa ultra exprobrabuntur. utinam tam facile vos obliviscamini eorum, quam ego obliuiscar. [7] itaque quod ad universos vos attinet, si erroris paenitet, satis superque poenarum habeo. [8] Albius Calenus et Atrius Umber et ceteri nefariae seditionis auctores sanguine luent quod admiserunt; vobis supplicii eorum spectaculum non modo non acerbum sed laetum etiam, si sana mens rediit, debet esse: de nullis enim quam de vobis infestius aut inimicius consuluerunt".

[9] Vix finem dicendi fecerat cum ex praeparato simul omnium rerum terror oculis auribusque est offusus. [10] exercitus, qui corona contionem circumdederat, gladiis ad scuta concrepuit; [11] praeconis audita vox citantis nomina damnatorum in consilio; nudi in medium protrahebantur, et simul omnis apparatus supplicii expromebatur; deligati ad palum virgisque caesi et securi percussi, adeo torpentibus metu qui aderant, ut non modo ferocior vox adversus atrocitatem poenae sed ne gemitus quidem exaudiretur. [12] tracti inde de medio omnes, purgatoque loco citati milites nominatim apud tribunos militum in verba P. Scipionis iurarunt, stipendiumque ad nomen singulis persolutum est. hunc finem exitumque seditio militum coepta apud Sucronem habuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (16 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: