[3] “insanistis profecto, milites, nec maior in corpus meum vis morbi quam in vestras mentes invasit. [4] horret animus referre quid crediderint homines, quid speraverint, quid optaverint:2 auferat omnia inrita oblivio, si potest; si non, utcumque silentium tegat. [5] non negaverim tristem atrocemque vobis visam orationem meam:3 quanto creditis facta vestra atrociora esse quam dicta mea? et me ea quae fecistis pati aequum censetis;4 vos ne dici quidem omnia aequo animo fertis?5 [6] Sed ne ea quidem ipsa ultra exprobrabuntur. utinam tam facile vos obliviscamini eorum quam ego obliviscar! [7] itaque quod ad universos vos attinet, si erroris paenitet, satis superque poenarum habeo. Albius Calenus et Atrius Umber et ceteri nefariae seditionis auctores sanguine luent quod admiserunt. [8] vobis supplicii eorum spectaculum non modo non acerbum, sed laetum etiam, si sana mens rediit, debet esse: de nullis enim quam de vobis infestius aut inimicius6 consuluerunt.”
[9] vix finem dicendi fecerat cum ex praeparato simul omnium rerum terror oculis auribusque est offusus. [10] exercitus, qui corona contionem [p. 122] circumdederat, gladiis ad scuta concrepuit; praeconis audita7 vox citantis nomina damnatorum in consilio; [11] nudi in medium protrahebantur, et simul omnis apparatus supplicii expromebatur. deligati ad palum virgisque caesi et securi percussi, adeo torpentibus metu qui aderant ut non modo ferocior vox adversus atrocitatem poenae,sed ne gemitus quidem exaudiretur. [12] tracti inde de medio omnes,8 purgatoque loco citati milites nominatim apud tribunos militum in verba P. Scipionis iurarunt, stipendiumque ad nomen singulis persolutum est. hunc finem exitumque seditio militum coepta apud Sucronem habuit.