[8] "multa quae nunc ex intervallo non apparent bellum aperiet. id7 est viri et ducis, non deesse fortunae praebenti se et oblata casu flectere ad consilium. [9] habebo, Q. Fabi, parem quem das Hannibalem; sed illum ego potius traham quam ille me retineat. In sua terra cogam pugnare eum, et Carthago potius praemium victoriae erit quam semiruta Bruttiorum castella. [10] ne quid interim, dum traicio, dum expono exercitum in Africa, dum castra ad Carthaginem promoveo, res publica hic detrimenti capiat, quod tu, Q. Fabi, cum victor tota [p. 186] volitaret Italia Hannibal, [11?] potuisti praestare, hoc vide8 ne contumeliosum sit concusso iam et paene fracto Hannibale negare posse P. Licinium consulem, virum fortissimum, praestare, qui, ne a sacris absit pontifex maximus, ideo in sortem tam longinquae provinciae non venit.9 [12] si hercules nihilo maturius hoc quo ego censeo modo perficeretur bellum, tamen ad dignitatem populi Romani famamque apud reges gentesque externas pertinebat, non ad defendendam modo Italiam, sed ad inferenda etiam Africae arma videri nobis animum esse, [13?] nec hoc credi volgarique, quod Hannibal ausus sit neminem ducem Romanum audere, et priore Punico bello tum, cum de Sicilia certaretur, totiens Africam ab10 nostris exercitibusque11 et classibus oppugnatam, nunc, cum de Italia certetur, Africam pacatam esse. [14] requiescat aliquando vexata tam diu Italia; uratur evasteturque in vicem Africa. [15] Castra Romana potius Carthaginis portis immineant quam nos iterum vallum hostium ex moenibus nostris videamus. Africa sit reliqui belli sedes; illuc terror fugaque, populatio agrorum, defectio sociorum, ceterae belli clades, quae in nos per quattuordecim annos ingruerunt, vertantur.
[16] quae ad rem publicam pertinent et bellum quod instat et provincias de quibus agitur dixisse satis est; illa longa oratio nec ad vos pertinens sit, [17?] si, quemadmodum Q. Fabius meas res gestas in Hispania [p. 188] elevavit, sic ego12 contra gloriam eius eludere et meam13 verbis extollere velim. [18] neutrum faciam, patres conscripti, et, si nulla alia re, modestia certe et temperando linguae adulescens senem vicero. ita et vixi et gessi res ut tacitus ea opinione quam vestra sponte conceptam animis haberetis facile contentus essem."