Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. CUM transitu Hasdrubalis,
quantum in Italiam1 2 declinaverat belli,
tantum levatae Hispaniae viderentur,
renatum ibi subito par priori bellum est.
[
2]
Hispanias ea tempestate sic habebant Romani Poenique:
Hasdrubal Gisgonis filius ad Oceanum penitus Gadesque concesserat;
[
3]
nostri maris ora omnisque ferme
Hispania qua in orientem vergit Scipionis ac Romanae
dicionis erat.
[
4]
novus imperator Hanno in locum Barcini Hasdrubalis novo cum exercitu ex Africa transgressus Magonique iunctus,
cum in Celtiberia,
quae
media inter duo maria est,
brevi magnum hominum
numerum armasset,
[
5?]
Scipio adversus eum M.
Silanum
cum decem haud amplius3 milibus militum,
equitibus quingentis misit.
[
6]
Silanus quantis maximis potuit
[p. 4]
itineribus—
inpediebant autem et asperitates viarum4 et angustiae saltibus crebris,
ut pleraque Hispaniae sunt,
inclusae—,
tamen non solum nuntios sed etiam famam adventus sui praegressus,
ducibus indidem ex Celtiberia transfugis ad hostem pervenit.
[
7]
eisdem
auctoribus conpertum est,
cum decem circiter milia
ab hoste abessent,
bina castra circa viam qua irent
esse;
laeva Celtiberos,
novum exercitum,
supra
novem milia hominum,
dextra Punica tenere castra.
[
8]
ea stationibus,
vigiliis,
omni iusta militari custodia
tuta et firma esse;
illa altera soluta neglectaque,
ut
barbarorum et tironum et minus timentium,
quod in
sua terra essent.
[9]
ea prius adgredienda ratus Silanus signa quam
maxime ad laevam iubebat ferri, necunde ab stationibus Punicis conspiceretur; ipse praemissis speculatoribus citato agmine ad hostem pergit.