"numquam mihi defuturam orationem qua exercitum meum adloquerer credidi, [2] non quo verba umquam potius quam res exercuerim, sed quia prope a pueritia in castris habitus adsueram militaribus ingeniis; [3] apud vos quem ad modum loquar nec consilium nec oratio suppeditat, quos ne quo nomine quidem appellare debeam scio. [4] cives? qui a patria vestra descistis. An milites? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis. hostes? Corpora, ora, vestitum, habitum civium adgnosco; facta, dicta, consilia, animos hostium video. [5] quid enim vos, nisi quod Ilergetes et2 Lacetani, aut optastis aliud aut sperastis? et illi tamen Mandonium atque Indibilem, regiae nobilitatis viros, duces furoris secuti sunt; vos auspicium et imperium ad Umbrum Atrium et Calenum Albium detulistis. [6] negate vos id omnes fecisse aut factum voluisse, milites; paucorum eum furorem atque amentiam esse; libenter credam negantibus; nec enim ea sunt commissa quae, volgata in omnem exercitum, sine piaculis ingentibus expiari possint.3
[7] "invitus ea tamquam volnera attingo; sed nisi tacta tractataque sanari non possunt. [8] equidem pulsis Hispania Carthaginiensibus nullum locum tota [p. 112] provincia,4 nullos homines credebam esse ubi vita5 invisa6 esset mea; sic me non solum adversus socios gesseram, sed etiam adversus hostes. [9] In castris en meis—quantum opinio7 fefellit!—fama mortis meae non accepta solum, sed etiam exspectata est. [10] non8 quod ego volgari facinus per omnes velim— equidem, si totum exercitum meum9 mortem mihi optasse crederem, hic statim ante oculos vestros morerer, nec me vita iuvaret invisa civibus et militibus meis. [11] Sed multitudo omnis sicut natura maris per se inmobilis est, at10 venti et aurae cient; ita11 aut tranquillum aut procellae in vobis sunt; et causa atque origo omnis furoris penes auctores est, vos contagione insanistis; [12] qui mihi ne hodie quidem scire videmini quo amentiae progressi sitis, quid facinoris in me, quid in patriam parentesque ac liberos vestros, quid in deos sacramenti testes, quid adversus auspicia sub quibus militatis,12 quid adversus morem militiae disciplinamque maiorum, quid adversus summi imperii maiestatem ausi sitis.
[13] "De me ipso taceo—temere potius quam avide credideritis, is denique ego sim, cuius imperii taedere exercitum minime mirandum sit—: patria quid de vobis meruerat, quam cum Mandonio et Indibili consociando consilia prodebatis? [14] quid populus Romanus, cum imperium ablatum ab tribunis suffragio [p. 114] populi creatis ad homines privatos detulistis, cum eo13 ipso non contenti si pro tribunis illos haberetis, fasces imperatoris vestri ad eos quibus servus cui imperarent numquam fuerat, Romanus exercitus detulistis? [15] In praetorio tetenderunt Albius et Atrius, classicum apud eos cecinit, signum ab iis petitum est, sederunt in tribunali P. Scipionis, lictor apparuit, summoto incesserunt, fasces cum securibus praelati sunt. [16] lapides pluere et fulmina iaci de caelo et insuetos fetus animalia edere vos portenta esse putatis: hoc est portentum quod nullis hostiis, nullis supplicationibus sine sanguine eorum qui tantum ausi facinus sunt14 expiari possit.