Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27.
tum silentio per praeconem facto ita
coepit: ,,numquam mihi defuturam orationem, qua
exercitum meum adloquerer,
[2]
credidi, non quo verba
umquam potius quam res exercuerim, sed quia prope
a pueritia in castris habitus adsueram militaribus ingeniis;
[3]
apud vos quem ad rodum loquar, nec consilium nec oratio suppeditat, quos ne quo nomine
quidem appellare debeam scio.
[4]
cives? qui a patria
vestra descistis, — an milites? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis, —
hostes? corpora, ora, vestitum, habitum civium adgnosco; facta, dicta, consilia, animos hostium video.
[5]
quid enim vos nisi quod Ilergetes et Lacetani, aut
optastis aliud aut sperastis? et illi tamen Mandonium
atque Indibilem, regiae nobilitatis viros, duces furoris
secuti sunt; vos auspicium et imperium ad Umbrum
Atrium et Calenum Albium detulistis.
[6]
negate vos id
omnes fecisse aut factum voluisse, milites; paucorum
eum furorem atque amentiam esse; libenter credam
negantibus. nec enim ea sunt commissa, quae, vulgata
in omnem exercitum, sine piaculis ingentibus expiari
[p. 456]
possint.
[7]
invitus ea tamquam vulnera attingo, sed nisi
tacta tractataque sanari non possunt.
[8]
equidem pulsis
Hispania Carthaginiensibus nullum locum tota provincia, nullos homines credebam esse, ubi vita invisa
esset mea: sic me non solum adversus socios gesseram,
sed etiam adversus hostes.
[9]
in castris en meis —
quantum opinio fefellit. — fama mortis meae non
accepta solum, sed etiam expectata est.
[10]
non quod ego
vulgari facinus per omnes velim—equidem, si totum
exercitum meum mortem mihi optasse crederem, hic
statim ante oculos vestros morerer, nec me vita iuvaret
invisa civibus et militibus meis—;
[11]
sed multitudo
omnis sicut natura maris per se inmobilis est; ut
venti et aurae cient, ita aut tranquillum aut procellae
in vobis sunt; et causa atque origo omnis furoris
penes auctores est, vos contagione insanistis;
[12]
qui mihi
ne hodie quidem scire videmini, quo amentiae progressi sitis, quid facinoris in me, quid in patriam
parentesque ac liberos vestros, quid in deos sacramenti testes, quid adversus auspicia, sub quibus militatis, quid adversus morem militiae disciplinamque
maiorum, quid adversus summi imperii maiestatem ausi
sitis.
[13]
de me ipso taceo; temere potius quam avide
credideritis; is denique ego sim, cuius imperii taedere
exercitum minime mirandum sit:—patria quid de
vobis meruerat, quam cum Mandonio et Indibili consociando consilia prodebatis??
[14]
quid populus Romanus,
cum imperium ablatum ab tribunis suffragio populi
creatis ad homines privatos detulistis, cum eo ipso
non contenti, si pro tribunis illos haberetis, fasces
imperatoris vestri ad eos, quibus servus, cui imperarent, numquam fuerat, Romanus exercitus detulistis?
[15]
in praetorio tetenderunt Albius et Atrius classicum
apud eos cecinit, signum ab iis petitum est, sederunt
in tribunali P. Scipionis, lictor apparuit, summoto
incesserunt, fasces cum securibus praelati sunt.
[16]
lapides pluere et fulmina iaci de caelo et insuetos fetus
[p. 457]
animalia edere vos portenta esse putatis: hoc est
portentum, quod nullis hostiis, nullis supplicationibus
sine sanguine eorum, qui tantum ausi facinus sunt,
expiari possit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.