previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. Scipio, cum fide solvendi pariter omnibus noxiis innoxiisque stipendii tum vultu ac sermone in omnes placato facile reconciliatis militum animis, [2] priusquam castra ab Carthagine moveret, contione advocata multis verbis in perfidiam rebellantium regulorum invectus, [3] nequaquam eodem animo se ire professus est ad vindicandum id scelus, quo civilem errorem nuper sanaverit. [4] tum se haud secus quam viscera secantem sua, cum gemitu et lacrimis triginta hominum capitibus expiasse octo milium seu imprudentiam seu noxam; nunc laeto et erecto animo ad caedem Ilergetum ire. [5] non enim eos neque natos in eadem terra nec ulla secum societate [p. 462] iunctos esse; eam, quae sola fuerit, fidei atque amicitiae, ipsos per scelus rupisse. [6] in exercitu suo se, praeterquam quod omnes cives aut socios Latinique nominis videat, etiam eo moveri, quod nemo fere sit miles, qui non aut a patruo suo Cn. Scipione, qui primus Romani nominis in eam provinciam venerit, aut a patre consule aut a se sit ex Italia advectus: Scipionum nomini, [7] auspiciis omnes adsuetos, quos secum in patriam ad meritum triumphum deducere velit, quos consulatum petenti, velut si omnium communis agatur honos, adfuturos speret. [8] quod ad expeditionem attineat, quae instet, immemorem esse rerum suarum gestarum, qui id bellum ducat. Magonis hercule sibi, qui extra orbem terrarum in circumfusam Oceano insulam cum paucis perfugerit navibus, maiorem curam esse quam Ilergetum; [9] quippe illic et ducem Carthaginiensem et quantumcumque Punicum praesidium esse, hic latrones latronumque duces, quibus ut ad populandos finitimorum agros tectaque urenda et rapienda pecora aliqua vis sit, ita in acie ac signis conlatis nullam esse; magis velocitate ad fugam quam armis fretos pugnaturos esse. [10] itaque non quod ullum inde periculum aut semen maioris belli videat, ideo se, priusquam provincia decedat, opprimendos Ilergetes duxisse, [11] sed primum, ne inpunita tam scelerata defectio esset, deinde, ne quis in provincia simul virtute tanta et felicitate perdomita relictus hostis dici posset. [12] proinde deis bene iuvantibus sequerentur non tam ad bellum gerendumneque enim cum pari hoste certamen essequam ad expetendas ab hominibus scelestis poenas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: