Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24.
Scipio ipse gravi morbo implicitus, graviore tamen fama, cum ad id quisque quod audierat
insita hominibus libidine alendi de industria rumores
adiceret aliquid, provinciam omnem ac maxime longinqua eius turbavit;
[2]
apparuitque, quantam excitatura
molem vera fuisset clades, cum vanus rumor tantas
procellas excivisset. non socii in fide, non exercitus
in officio mansit.
[3]
Mandonius et Indibilis, quibus, quia
regnum sibi Hispaniae pulsis inde Carthaginiensibus
destinarant animis,
[4]
nihil pro spe contigerat, concitatis
popularibus—Lacetani autem erant—et iuventute
Celtiberorum excita agrum Suessetanum Sedetanumque sociorum populi Romani hostiliter depopulati sunt.
civilis alius furor in castris ad Sucronem ortus.
[5]
octo
ibi milia militum erant, praesidium gentibus, quae cis
Hiberum incolunt, inpositum.
[6]
motae autem eorum
mentes sunt non tum primum, cum de vita imperatoris
dubii rumores allati sunt, sed iam ante licentia ex
dintino, ut fit, otio conlecta, et non nihil, quod in
hostico laxius rapto suetis vivere artiores in pace res
erant.
[7]
ac primo sermones tantum occulti serebantur:
si bellum in provincia esset, quid sese inter pacatos
facere? si debellatum iam et confecta provincia esset,
cur in Italiam non revehi?
[8]
flagitatum quoque stipendium
[p. 452]
procacius quam ex more et modestia militari
erat, et ab custodibus probra in circumeuntes vigilias
tribunos iacta, et noctu quidam praedatum in agrum
circa pacatum ierant; postremo interdiu ac propalam
sine commeatu ab signis abibant.
[9]
omnia libidine ac
licentia militum, nihil instituto ac disciplina militiae
aut imperio eorum, qui praeerant, gerebatur.
[10]
forma
tamen Romanorum castrorum constabat una ea re,
quod tribunos, ex contagione furoris haud expertes
seditionis defectionisque rati fore, et iura reddere in
principiis sinebant et signum ab eis petebant et in
stationes ac vigilias ordine ibant;
[11]
et ut vim imperii
abstulerant, ita speciem dicto parentiun, ultro ipsi
imperantes, servabant.
[12]
erupit deinde seditio, postquam
reprehendere atque inprobare tribunos ea, quae fierent,
et conari obviam ire et propalam abnuere furoris
eorum se futuros socios senserunt.
[13]
fugatis itaque e
principiis ac post paulo e castris tribunis, ad principes
seditionis, gregarios milites, C. Albium Calenum et
C. Atrium Umbrum, delatum omnium consensu imperium est.
[14]
qui nequaquam tribuniciis contenti ornamentis insignia etiam summi imperii, fasces securesque, attrectare ausi; neque venit in mentem suis tergis
suisque cervicibus virgas illas securesque imminere,
quas ad metum aliorum praeferrent.
[15]
mors Scipionis
falso credita obcaecabat animos, sub cuius vulgatam
mox famam non dubitabant totam Hispaniam arsuram
bello;
[16]
in eo tumultu et sociis pecunias imperari et
diripi propinquas urbes posse, et turbatis rebus, cum
omnia omnes auderent, minus insignia fore, quae ipsi
fecissent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.