Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. Philippus audita defectione Athamaniae cum sex milibus armatorum profectus ingenti celeritate Gomphos pervenit.
[2]
ibi relicta maiore parte exercitus — neque enim ad tanta itinera sufficerent — cum duobus milibus Athenaeum, quod unum a praesidio suo retentum fuerat, pervenit.
[3]
inde proximis temptatis cum facile animadvertisset cetera hostilia esse, Gomphos regressus omnibus copiis simul in Athamaniam redit.
[4]
Xenonem inde cum mille peditibus praemissum Ethopiam occupare iubet, opportune Argitheae imminentem;
[5]
quem ubi teneri ab suis locum vidit, ipse circa templum Iovis Acraei posuit castra. ibi unum diem foeda tempestate retentus, postero die ducere ad Argitheam intendit.
[6]
[p. 269] euntibus extemplo apparuere Athamanes in tumulos 1imminentis viae discurrentes. ad quorum conspectum constitere prima signa,
[7]
totoque agmine pavor et trepidatio erat, et pro se quisque, quidnam futurum esset, cogitare, si in valles subiectas rupibus agmen foret demissum.
[8]
haec tumultuatio regem cupientem, si se sequerentur, raptim evadere angustias, revocare primos et eadem, qua venerat, via referre coegit signa. Athamanes primo ex intervallo quieti sequebantur;
[9]
postquam Aetoli se coniunxerunt, hos, ut ab tergo agmini instarent, reliquerunt, ipsi ab lateribus se circumfuderunt,
[10]
quidam per notas calles breviore via praegressi transitus insedere; tantumque tumultus Macedonibus est iniectum, ut fugae magis effusae quam itineris ordinati modo multis armis virisque relictis flumen traiecerint.
[11]
hic finis sequendi fuit. inde tuto Macedones Gomphos et a Gomphis in Macedoniam redierunt.
[12]
Athamanes Aetolique Ethopiam ad Xenonem ac mille Macedonas opprimendos undique concurrerunt.
[13]
Macedones parum loco freti ab Ethopia in altiorem deruptioremque undique tumulum concessere; quo pluribus ex locis aditu invento expulere eos Athamanes,
[14]
dispersosque et per invia atque ignotas rupes iter fugae non expedientis partim ceperunt partim interfecerunt. multi pavore in derupta praecipitati; perpauci cum Xenone ad regem evaserunt. postea per indutias sepeliendi caesos potestas facta est.
1 a. Ch. 189.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.