Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
Philippus audita defectione Athamaniae cum
sex milibus armatorum profectus ingenti celeritate
Gomphos pervenit.
[2]
ibi relicta maiore parte exercitus
— neque enim ad tanta itinera sufficerent—cum
duobus milibus Athenaeum, quod unum a praesidio
suo retentum fuerat, pervenit.
[3]
inde proximis temptatis
cum facile animadvertisset cetera hostilia esse, Gomphos regressus omnibus copiis simul in Athamaniam
redit.
[4]
Xenonem inde cum mille peditibus praemissum
Aethopiam occupare iubet, opportune Argitheae imminentem;
[5]
quem ubi teneri ab suis locum vidit, ipse
circa templum Iovis Acraei posuit castra. ibi unum
diem foeda tempestate retentus, postero die ducere
ad Argitheam intendit.
[6]
euntibus extemplo apparuere
Athamanes in tumulos imminentis viae discurrentes.
ad quorum conspectum constitere prima signa, totoque
agmine pavor et trepidatio erat,
[7]
et pro se quisque,
quidnam futurum esset, cogitare, si in valles subiectas
rupibus agmen foret demissum.
[8]
haec tumultuatio regem cupientem, si se sequerentur, raptim evadere
angustias, revocare primos et eadem, qua venerat, via
referre coegit signa. Athamanes primo ex intervallo
quieti sequebantur;
[9]
postquam Aetoli se coniunxerunt,
hos, ut ab tergo agmini instarent, reliquerunt, ipsi
ab lateribus se circumfuderunt,
[10]
quidam per notas calles
breviore via praegressi transitus insedere; tantumque
tumultus Macedonibus est iniectum, ut fugae magis
effusae quam itineris ordinati modo multis armis virisque relictis flumen traiecerint.
[11]
hic finis sequendi
fuit. inde tuto Macedones Gomphos et a Gomphis
in Macedoniam redierunt.
[12]
Athamanes Aetolique Aethopiam
[p. 354]
ad Xenonem ac mille Macedonas opprimendos undique concurrerunt.
[13]
Macedones parum loco freti
ab Aethopia in altiorem deruptioremque undique
tumulum concessere; quo pluribus ex locis aditu invento expulere eos Athamanes,
[14]
dispersosque et per
invia atque ignotas rupes iter fugae non expedientis
partim ceperunt partim interfecerunt. multi pavore
in derupta praecipitati; perpauci cum Xenone ad regem
evaserunt. postea per indutias sepeliendi caesos potestas facta est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.