Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31.
Philopoemen praetor, iam inde ab
initio exulum causae et amicus, et auctor semper
Achaeis minuendi opes et auctoritatem Lacedaemoniorum,
[2]
concilium querentibus dedit, decretumque referente eo factum est, cum in fidem Achaeorum tutelamque T. Quinctius et Romani Laconicae orae castella
et vicos tradidissent, et, cum abstinere iis ex foedere
Lacedaemonii deberent, Las vicus oppugnatus esset,
caedesque ibi facta, qui eius rei auctores adfinesque
essent, nisi dederentur Achaeis, violatum videri foedus.
[3]
ad exposcendos eos legati extemplo Lacedaemonem
missi sunt. id imperium adeo superbum et indignum
Lacedaemoniis visum est, ut, si antiqua civitatis fortuna esset, haud dubie arma extemplo capturi fuerint.
[4]
maxime autem consternavit eos metus, si semel primis
imperiis oboediendo iugum accepissent, ne, id quod
iam diu moliretur Philopoemen, exulibus Lacedaemonem traderet.
[5]
furentes igitur ira triginta hominibus
ex factione, cum qua consiliorum aliqua societas Philopoemeni atque exulibus erat, interfectis decreverunt
renuntiandam societatem Achaeis legatosque extemplo
[p. 384]
Cephallaniam mittendos, qui consuli M. Fulvio quique
Romanis Lacedaemonem dederent orarentque eum,
[6]
ut
veniret in Peloponnesum ad urbem Lacedaemonem
in fidem dicionemque populi Romani accipiendam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.