Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
59.
at hercule in Scipione leges ipsas
pacis, ut nimium accommodatas Antiocho, suspectas
esse; integrum enim ei regnum relictum; omnia possidere eum victum, quae ante bellum eius fuerint;
[2]
auri et argenti cum vim magnam habuisset, nihil in
publicum relatum, omne in privatum versum;
[3]
an praeter
omnium oculos tantum auri argentique in triumpho
L. Scipionis, quantum non decem aliis triumphis, si
omne in unum conferatur, latum?
[4]
nam quid de finibus regni dicam? Asiam omnem et proxima Europae
tenuisse Antiochum.
[5]
ea quanta regio orbis terrarum
sit, a Tauro monte in Aegaeum usque prominens
mare, quot non urbes modo sed gentes amplectatur,
[6]
omnes scire. hanc regionem dierum plus triginta
iter in longitudinem, decem inter duo maria in latitudinem patentem usque ad Tauri montis iuga Antiocho
ademptam,
[7]
expulso in ultimum angulum orbis terrarum. quid, si gratuita pax esset, plus adimi ei potuisse? Philippo victo Macedoniam, Nabidi Lacedaemonem relictam, nec Quinctio crimen quaesitum; non
enim habuisse eum Africanum fratrem; cuius cum
gloria prodesse L. Scipioni debuisset, invidiam nocuisse.
[8]
tantum auri argentique iudicatum esse in domum L. Scipionis illatum, quantum venditis omnibus
bonis redigi non posset. ubi ergo esse regium aurum,
[9]
ubi tot hereditates acceptas? in domo, quam sumptus
non exhauserint, exstare debuisse novae fortunae cumulum. at enim, quod ex bonis redigi non possit,
ex corpore et tergo per vexationem et contumelias
L. Scipionis petituros inimicos,
[10]
ut in carcere inter
[p. 415]
fures nocturnos et latrones vir clarissimus includatur
et in robore et tenebris exspiret, deinde nudus ante
carcerem proiciatur.
[11]
non id Corneliae magis familiae
quam urbi Romanae fore erubescendum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.