Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. inde paulatim seu pace deum impetrata1 seu graviore tempore anni iam circumacto defuncta
morbis corpora salubriora esse incipere;
[
2]
versisque
animis iam ad publicam curam,
cum aliquot interregna
exissent,
P.
Valerius Publicola tertio die quam interregnum inierat consules creat L.
Lucretium Tricipitinum et T.
Veturium Geminum,
sive ille Vetusius
fuit.
[
3]
ante diem tertium idus Sextiles consulatum
ineunt iam satis valida civitate ut non solum arcere
bellum sed ultro etiam inferre posset.
[
4]
igitur nuntiantibus Hernicis in fines suos transcendisse hostes
impigre promissum auxilium.
duo consulares exercitus
scripti.
Veturius missus in Volscos ad bellum ultro
inferendum;
[
5]
Tricipitinus populationibus arcendis
sociorum agro oppositus non ultra quam in Hernicos
procedit.
Veturius primo proelio hostes fundit fugatque:
[
6]
Lucretium,
dum in Hernicis sedet,
[p. 28]
praedonum agmen fefellit supra montes Praenestinos2 ductum,
inde demissum3 in campos.
vastavere agros Praenestinum Gabinumque;
ex Gabino in Tusculanos flexere colles;
[
7]
urbi quoque Romae ingens praebitus terror,
magis in re subita quam quod ad arcendam vim parum virium esset.
Q.
Fabius praeerat urbi.
is armata iuventute dispositisque praesidiis
tuta omnia ac tranquilla fecit.
[
8]
itaque hostes praeda
ex proximis locis rapta adpropinquare urbi non ausi,
cum circumacto agmine redirent quanto longius ab
urbe hostium abscederent eo solutiore cura,
in Lucretium incidunt consulem,
iam ante exploratis itineribus
suis instructum et ad certamen intentum.
[
9]
igitur
praeparatis animis repentino pavore perculsos adorti
aliquanto pauciores multitudinem ingentem fundunt
fugantque et compulsos in cavas valles,
cum exitus
haud in facili essent,
circumveniunt.
[
10]
ibi Volscum
nomen prope deletum est.
tredecim milia quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga,
mille
septingentos quinquaginta vivos captos,
signa viginti
septem militaria relata in quibusdam annalibus invenio;
ubi etsi adiectum aliquid numero sit,
magna
certe caedes fuit.
[
11]
victor consul ingenti praeda potitus
[p. 30]
eodem in stativa rediit.
tum consules castra4 coniungunt,
et Volsci Aequique adflictas vires suas in unum contulere.
tertia illa pugna eo anno fuit.
eadem fortuna victoriam dedit;
fusis hostibus etiam castra
capta.