Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
53. tum Valerius Horatiusque missi ad plebem
condicionibus quibus videretur revocandam componendasque res,
decemviris quoque ab ira et impetu
multitudinis praecavere iubentur.
[
2]
profecti gaudio
ingenti plebis in castra accipiuntur,
quippe liberatores haud dubie et motus initio et exitu rei.
ob haec
iis1 advenientibus gratiae actae;
[
3]
Icilius pro multitudine verba facit.
idem,
cum de condicionibus ageretur,
quaerentibus legatis quae postulata plebis
essent,
composito iam ante adventum legatorum consilio ea postulavit ut appareret in aequitate rerum
plus quam in armis reponi spei.
[
4]
potestatem enim
tribuniciam provocationemque repetebant,
quae ante
decemviros creatos auxilia plebis fuerant,
et ne cui
fraudi esset concisse milites aut plebem ad
[p. 176]
repetendam per secessionem libertatem.
[
5]
de2 decemvirorum modo supplicio atrox postulatum fuit;
dedi
quippe eos aequum censebant vivosque igni concrematuros minabantur.
[
6]
legati ad ea: “
quae consilii
fuerunt adeo aequa postulastis ut ultro vobis deferenda fuerint;
libertati enim ea praesidia petitis,
non licentiae ad impugnandos alios.
[
7]
irae vestrae
magis ignoscendum quam indulgendum est,
quippe
qui crudelitatis odio in crudelitatem ruitis et prius
paene quam ipsi liberi sitis dominari iam in adversarios voltis.
[
8]
numquamne quiescet3 civitas nostra a suppliciis aut patrum in plebem Romanam aut plebis in patres?
[
9]
scuto vobis magis quam gladio opus est.
satis superque humili4 est,
qui iure aequo in civitate vivit nec inferendo iniuriam nec patiendo.
[
10]
etiam si quando metuendos vos praebituri estis,
cum reciperatis magistratibus legibusque vestris iudicia penes vos erunt de capite nostro fortunisque,
tunc ut
quaeque causa erit statuetis:
nunc libertatem repeti
satis est.”