Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. relicto itaque castris praesidio egressi tanto
cum tumultu invasere fines Romanos ut ad urbem
quoque terrorem pertulerint.
[
2]
necopinata etiam res
plus trepidationis fecit,
quod nihil minus quam ne
victus ac prope in castris obsessus hostis memor
populationis esset timeri poterat,
[
3?]
agrestesque pavidi
incidentes portis non populationem nec praedonum
parvas manus,
sed omnia vano augentes timore
exercitus et legiones adesse hostium et infesto
agmine ruere ad urbem clamabant.
[
4]
Ab his proximi1 audita incerta eoque vaniora ferre ad alios.
cursus
[p. 10]
clamorque vocantium ad arma haud multum a pavore2 captae urbis abesse.
[
5]
forte ab Algido Quinctius consul redierat Romam.
id remedium timori fuit;
tumultuque sedato victos timeri increpans hostes
praesidia portis imposuit.
[
6]
vocato dein senatu cum
ex auctoritate patrum iustitio indicto profectus ad
tutandos fines esset Q.
Servilio praefecto urbis relicto,
hostem in agris non invenit.
[
7]
Ab altero consule res
gesta egregie est;
qui,
qua venturum hostem sciebat,
gravem praeda eoque impeditiore agmine incedentem
adgressus funestam populationem fecit.
[
8]
pauci hostium evasere ex insidiis;
praeda omnis recepta est.
sic finem iustitio,
quod quadriduum fuit,
reditus
Quincti consulis in urbem fecit.
[9]
census deinde actus et conditum ab Quinctio
lustrum. censa civium capita centum quattuor milia
septingenta3 quattuordecim dicuntur praeter orbos
orbasque.
[10]
in Aequis nihil deinde memorabile actum.
in oppida sua se recepere, uri sua popularique passi.
consul, cum aliquotiens per omnem hostium agrum
infesto agmine populabundus isset, cum ingenti
laude praedaque Romam rediit.