Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. ANTIO capto T.
Aemilius et Q.
Fabius consules1 fiunt.
hic erat Fabius2 qui unus exstinctae ad Cremeram genti superfuerat.
iam priore consulatu Aemilius dandi agri plebi fuerat auctor;
[
2]
itaque
secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem
legis erexerant,
et tribuni,
rem contra consules saepe
temptatam adiutore utique consule obtineri posse
rati,
suscipiunt;
et consul manebat in sententia sua.
[
3]
possessores et magna pars patrum,
tribuniciis se
iactare actionibus principem civitatis et largiendo
de alieno popularem fieri querentes,
totius invidiam
rei a tribunis in consulem averterant.
[
4]
atrox certamen aderat,
ni Fabius consilio neutri parti acerbo
[p. 4]
rem expedisset:
T.
Quincti3 ductu et auspicio agri4 captum5 priore anno aliquantum a Volscis esse;
[
5]
Antium,
opportunam6 et maritimam urbem,
coloniam deduci posse;
ita sine querellis possessorum plebem in agros ituram,
civitatem in concordia fore.
haec sententia accepta est.
[
6]
triumviros agro dando creat T.
Quinctium A.
Verginium P.
Furium.
[
7]
iussi nomina dare qui agrum accipere vellent.
fecit statim,
ut fit,
fastidium copia,
adeoque pauci nomina dedere ut
ad explendum numerum coloni Volsci adderentur;
cetera multitudo poscere Romae agrum malle quam
alibi accipere.
[
8]
Aequi a Q.
Fabio—
is eo cum exercitu venerat—
pacem petiere,
inritamque eam ipsi
subita incursione in agrum Latinum fecere.