Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6.
forte lustrandi exercitus venit tempus, cuius
sollemne est tale: caput mediae canis praecisae et
pars ad dexteram, cum extis posterior ad laevam viae
ponitur:
[2]
inter hane divisam hostiam copiae armatae
traducuntur. praeferuntur primo agmini arma insignia
omnium ab ultima origine Macedoniae regum, deinde
rex ipse cum liberis sequitur,
[3]
proxima est regia cohors
custodesque corporis, postremum agmen Macedonum
cetera multitudo claudit.
[4]
latera regis duo filii iuvenes
cingebant, Perseus iam tricesimum annum agens, Demetrius quinquennio minor, medio iuventae robore ille,
hic flore, fortunati patris matura suboles, si mens
sana fuisset.
[5]
mos erat lustrationis sacro peracto decurrere exercitum, et divisas bifariam duas acies
concurrere ad simulacrum pugnae.
[6]
regii iuvenes duces
ei ludicro certamini dati: ceterum non imago fuit
pugnae, sed tamquam de regno dimicaretur, ita concurrerunt, multaque vulnera rudibus facta, nec praeter
ferrum quicquam defuit ad iustam belli speciem.
[7]
pars
ea, quae sub Demetrio erat, longe superior fuit. id
aegre patiente Perseo laetari prudentes amici eius,
eamque rem ipsam dicere praebituram causam criminandi iuvenis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.